Glose
Cum enim tentati.[RAB.]Israelitas peccantes dignis plagis corripuit Deus, et poenitentes consolatus est, Aegyptios et Chananaeos tanquam misericordia indignos exterminavit.Tormenta,etc. A Pharaone, ubicunque scilicet essent. Vel, non tam hi quos Israelitae recenti clade per singulas civitates peremerunt, puniti sunt; sed et omnes Chananaei audientes victoriam populi Dei; unde Raab dicit:Irruit in nos terror vester[Jos. 2.], etc. Mystice autem, Judaei, qui incarnationem Filii Dei, et praedicationem despiciebant, ubique terrarum vagi, et pro fugi variis cladibus affliguntur. Gentiles vero ad fidem conversi, et suscipientes paternam correctionem a Dei misericordia non recedunt: ut qui fuerant in capite, sint in cauda, et e converso.